[2] Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est.