[4] Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen [parum] proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina in ceruicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit; neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.