[4] At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit.