Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.