[3] Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.