[8f] Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur.