[5] Sin autem nigrities [est] aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.