Haec euenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa uariaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.