[47] Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuuant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse.