[5] Vulgo audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.