[1c] Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.