[4] Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus. A qua breues duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.