[4] At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur turis P. #1108 I; ali P. #1108 I; croci, murrae, singulorum P. #1108 #1109; leuiterque omnia rursus feruescunt. Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce uinum potest.