[2] Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.