[9] Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest.