[16c] Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.