[2] —Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio uictus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.