[2] Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.