[19] Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest.