[1e] Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum. * inuoluendum duplicibus triplicibusue pannis et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere uero fasceis sex opus est. Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire.