Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex uerbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus.