[37b] Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uidetur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.