[14] Si uero austri pluuiaeque hiemem occuparunt, uer autem frigidum et siccum est, grauidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae uero, quae gignunt, inbecillos uixque uitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent.