[5] Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. #1108 IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.