[22] Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua [ex] parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.