[6] At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.
Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.