[8] deinde ex die quinto fouere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc [in]frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.