[12e] At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint.