[25] Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt. Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est; magis si eum aluus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.