[1b] Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur.