Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio.