[18] At ulcera, si cum inflammatione finita * non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur.