Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur: apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: primum, ut omnia quae salutaria accepi, conprehenderem; dein, quia in uolgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae inuitissimus quisque alteri ostendit.