[6] Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.