[12n] Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.