[1a] At resolutio neruorum frequens ubique morbus est: interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ, hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa.