Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit. Nostri anginam uocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur: id ΣΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est: id ΚΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Illa communia sunt: aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur. [2] Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id ΠΑΡΑΣΥΝΑΓΧΗΝ appellant.—Quicquid est, si uires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus. [3] Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere uel felle taurino uel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam †si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, uel in palato citra uuam, uel eas uenas, quae sub lingua sunt, ut per ea uulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse. [4] Si uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur. [5] Vulgo audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.