previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur. Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. [2] Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.

[3] Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto: primam ΔΙΑΒΡΩΣΙΝ, secundam ΡΗΞΙΝ[ΣΧΑΣΜΟΝ], tertiam ΑΝΑΣΤΟΜΩΣΙΝ appellant. Vltima minime nocet, prima grauissime. Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt. Si uero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. [4] Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil nouauit; neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.

[5] Haec pertinent ad uniuersum: nunc ad ea loca, quae praeposui, ueniam. Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum uinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admouere. [6] At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. [7] Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua frigida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. [8] Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fouenda est. At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit. Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: