Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque uehementes dolores esse consuerunt. Et initium uel ex frigore uel ex ictu uel ex nimio cursu uel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si grauis, sanguis. [2] Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.—Remedium uero est magni et recentis doloris sanguis missus: at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. [3] Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si uetustior dolor remanet, nouissime resina inposita discutitur. Vtendum cibis potionibusque calidis, uitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et uinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuuet. [4] Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animaduertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit: potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. [5] Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moueret. Sed hic uinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in uicem eius cremor tisanae sumendus est. [6] Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere ualetudinis dulce uel certe lene commodius est. Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.