previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Intra ipsa uero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum ΧΟΡΔΑΨΟΝ, plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc illum priorem ΕΙΛΕΟΝ, hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro loco inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est. [2] Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil [3] tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. [4] Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: