Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. [2] Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.