previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. [2] Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.—Initio sanguinem mittere optimum est: tum uenter soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur; post haec malagma. [3] Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces. Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. [4] Frictionibus utendum in extremis partibus: uitandus omnis labor, omnis uehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: