Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum grauissimus, idque peius est. Sed uno die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat uiresque consumit. [2] —Primo die quiescere satis est, neque impetum uentris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; uehementer omnia praeter uentrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admouere; cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo meraco. [3] Si postero quoque die fluet, plus e[di]sse, sed uomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, uomitu niti: uix enim fieri potest, ut post hanc animaduersionem aluus non contrahatur. Alia uia est, ubi uelis subprimere, cenare, deinde uomere; postero die in lecto conquiescere, uespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex uino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque auem, et postea uinum idem bibere aqua pluuiali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque uomere. [4] Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem euenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A uomitu oportet incipere; deinde postero die uespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, uinum meracum quam asperrimum; impositam super uentrem habere cum cerato rutam. [5] In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: uehiculo sedisse uel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria: si ea non sunt, pira Tarentina uiridia uel [6] Signina, mala Scaudiana uel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuaue est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa uentrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est. Alterum ualentius genus est: murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere. [7] Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere; tum infundere cruda oua, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus * adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere †Est quid ex his edendum est. [8] Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat. [9] Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur; quod iure ualentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur uinum Signinum uel resinatum austerum uel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur; idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in uehementibus malis superuacuum est.