Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit; caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam mouet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
[2] Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est. Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet; sub eadem salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est. Haec omnia ΚΟΡΥΖΑΣ Hippocrates nominat: nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΟΝ appellari. Haec autem et breuia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit.
[3] Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo uel certe triduo nobis temperauimus, id uitium non leuetur. [4] Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque; deinde cum cibo pleniore uinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem reuertendum est. [5] Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.
[6] Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda oua, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; uino meraco copiosius utendum est.
[7] At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.
[8] In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere; aquam bibere. [9] Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere; ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem; tum ad uinum redire. Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.