previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conueniunt. [2] Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio. Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim uel praecipue lienem coercet. Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. [3] Potest etiam dari uinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae mouendae sunt. Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia: haec enim inde commodissime uidentur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. [4] Inponenda quoque extrinsecus sunt quae leuent. [Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci uocant; fit ex lini et nasturci semine, quo uinum et oleum adicitur; fit ex cupresso uiridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.] Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: