previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum; ex quo uehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci uocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.—Oportet, si satis ualidae uires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere. [2] Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus. [3] Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. [4] Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: