Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. [2] Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 de〈n〉 III, piperis longi et rotundi, singulorum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P#1111 #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.]