previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueuerunt: dysenteria Graece uocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inueterau[er]it, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. [2] —Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; portulacam uel coctam uel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum ... [3] Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. [4] Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem adstringant. At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit. [5] Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in aluum datur.] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: