A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit. Primum Graeci ΟΠΙΣΘΟΤΟΝΟΝ, insequentem ΕΜΠΡΟΣΘΟΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΕΤΑΝΟΝ appellant, quamuis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: [2] si hunc euaserunt, sine periculo sunt.—Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit. Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt. [3] Vtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper uel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt. Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos frigori reddit, quod utique uitandum est. Vtilius igitur est cerato primum liquido ceruicem perunguere; deinde admouere uesicas bubulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum ficu contusum. [4] Vtilissimum tamen est umido sale fouere; quod quomodo fieret iam ostendi. Vbi eo aliquid factum est, admouere ad ignem; uel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo ueteri, si id non est, Syriaco; si ne id quidem est, adipe quam uetustissima ceruicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus. [5] Cauendum uero praecipue frigus; ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Aluus quoque ducta saepe superiores partes resoluit. Si uero etiam uehementius dolor creuit, admouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. [6] Vbi leuatus est dolor mouerique ceruix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu uitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ouis sorbilibus aut apalis [mollibus]; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.