Est autem aliud leuius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci uocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. [2] —Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio uictus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.